

Prophetia Jeremiae*
Caput 5: Versus 27
Sicut decipula.Dum invicem se venantur ad mortem, et aliorum damnis atque dispendiis domos suas complent, secundum illam philosophorum sententiam,Omnis dives, aut iniquus, aut haeres iniqui.Atque utinam haec tantum ab eis fiant qui foris sunt, et non a nobis, et venientium ad nos, non manus contemplentur, sed ora.